Joshua 15

etc. Cum consuetudo sit sanctae Scripturae quatuor partes orbis, quas axes vel plagas nominant, appellare, in descriptione finium tribus Judae, duae tantum nominantur. Et cum descripsisset fines ab occidente, ait, septentrionem vero et meridiem reticuit. Fines ergo Judaeae proximi sunt Idumaeae finibus, quae terrena interpretatur: post terrena enim statim sequuntur fines Judaeae, sed a id est tentationum. Post tentationes ergo sequuntur fines haereditatis Judae. Oriens et Occidens nominantur vicina loca, quae supra diximus, id est, confinia. Vallis quoque Aegypti vicina occidentalibus partibus designatur, quae a deserto est ad occidentem. Ab oriente vero cinguntur fines mari salso. Post haec a collibus, inquit, qui tendunt ad occidentem, et inde ascenditur ab occidente usque ad Cadesbarne, et sic protenditur ab occidente ad Cades. Hi sunt fines eorum ab Africa, et inde perrexit usque ad vallem Aegypti. Vide quomodo in occidentis partibus Africum Aegyptum et occasum nominat, ut sciat sibi quisque haec esse transeunda, et ita demum ad tribum regiam pervenire, de qua ortus est Dominus noster. A finibus autem Idumaeae est desertum Sin; ideo necesse est nos transire eremum tentationum, ut possimus pervenire in haereditatem filiorum Juda. Ascendere quoque oportet ascensum collium Accabin, quod interpretatur scorpiones, quia transeundi sunt a nobis et calcandi scorpiones, de quibus scribit: etc. Luc. 10. Qui ergo vult ingredi in haereditatem tribus Judae, ascendat istas ascensiones, calcet et evadat hos scorpiones. Forte hoc iter agenti Ezechieli dicebat Dominus, Ezech. 2.. Et sunt, inquit, fines usque ad Cadesbarne. Cades interpretatur sanctum vel sanctificatio. Fines ergo Judae usque ad sanctificationem perveniunt. Dicitur etiam ab orientis partibus Judae esse mare salsum, et post haec in parte ejus nominatur fons solis, et civitas solis, et in eadem tribu est etiam civitas litterarum. Oportet ergo omnem qui vult introire in partem filiorum Juda, transire prius mare salsum, id est, mundi hujus undas et turbines superare, et omnia hujus mundi evadere quae pro sui incerto et lubrico, marinis fluctibus comparantur, ut possit ad Judaeae terram pervenire, et ad fontem solis justitiae, qui est et postea civitatem solis justitiae invenire. Est et in Aegypto civitas solis, sed illa hujus solis nomen accepit quem Pater coelestis oriri jubet super bonos et malos Matth. 5.. Illa vero quae est in Judaea, sanctorum tantum efficitur, quia civitas Dei est, et fons ille supra dictus, fluvius effectus, laetificat civitatem Dei Psal. 45.. Tu quoque si undique munitus sis, et continentiae muro circumdatus, patientiae et magnanimitatis turribus confirmatus, efficieris civitas Dei. Si vero ad hoc lumen scientiae Dei tibi addideris, et te sol justitiae irradiaverit, efficieris civitas solis, vel civitatem solis sorte haereditabis. Si autem in lege Dei die ac nocte studueris, et de manu tua liber legis non recesserit, efficietur haereditas tua civitas litterarum. ADAM., hom. 20 in Jos. Non parum utilitatis confertur animae, etc., usque ad sed cum transierit dies una et altera et tertia, suo tempore per occultos meatus, relata ad visum, cibi vel poculi virtus paulatim purgat aspectum. . ADAM., hom. 20. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus. . GREG., lib. III Dialog., c. 34. Axa super asinum sedet, etc., usque ad ut prius irriguum superius, et post inferius poneretur. . ADAM., hom. 11 in Jos. Intelligimus spiritualiter habitasse Jebusaeum cum Judaeis in Jerusalem usque in praesentem diem secundum parabolam Evangelii, etc., usque ad hos non potuerunt ejicere filii Juda de Jerusalem usque in praesentem diem. id est conculcationem, scandalum scilicet in Ecclesia facientes, et qui percepta mysteriorum notitia, verbi Dei margaritas impugnando conculcant. ORIG. ubi supra. Visio pacis interpretatur, etc., usque ad sed non omnes simul ejici possunt. id est saeculi aeternitatem, more Scripturae. Sed hoc ad litteram stare non potest: quomodo enim Jebusaeus habitat cum filiis Juda in Jerusalem, quandiu durat hoc saeculum, cum nec filii Juda habitent ibi in saeculum?
Copyright information for VulgGlossa